Jdt 16

1Tunc cantavit canticum hoc Domino Iudith, dicens: 2Incipite Domino in tympanis, cantate Domino in cymbalis, modulamini illi psalmum novum, exaltate, et invocate nomen eius. 3Dominus conterens bella, Dominus nomen est illi. 4Qui posuit castra sua in medio populi sui, ut eriperet nos de manu omnium inimicorum nostrorum. 5Venit Assur ex montibus ab Aquilone in multitudine fortitudinis suæ: cuius multitudo obturavit torrentes, et equi eorum cooperuerunt valles. 6Dixit se incensurum fines meos, et iuvenes meos occisurum gladio, infantes meos dare in prædam, et virgines in captivitatem. 7Dominus autem omnipotens nocuit eum, et tradidit eum in manus feminæ, et confodit eum. 8Non enim cecidit potens eorum a iuvenibus, nec filii Titan percusserunt eum, nec excelsi gigantes opposuerunt se illi, sed Iudith filia Merari in specie faciei suæ dissolvit eum. 9Exuit enim se vestimento viduitatis, et induit se vestimento lætitiæ in exultatione filiorum Israel. 10Unxit faciem suam unguento, et colligavit cincinnos suos mitra, accepit stolam novem ad decipiendum illum. 11Sandalia eius rapuerunt oculos eius, pulchritudo eius captivam fecit animam eius, amputavit pugione cervicem eius. 12Horruerunt Persæ constantiam eius, et Medi audaciam eius. 13Tunc ululaverunt castra Assyriorum, quando apparuerunt humiles mei, arescentes in siti. 14Filii puellarum compunxerunt eos, et sicut pueros fugientes occiderunt eos: perierunt in prælio a facie Domini Dei mei. 15Hymnum cantemus Domino, hymnum novum cantemus Deo nostro. 16Adonai Domine magnus es tu, et præclarus in virtute tua, et quem superare nemo potest. 17Tibi serviat omnis creatura tua: quia dixisti, et facta sunt: misisti Spiritum tuum, et creata sunt, et non est qui resistat voci tuæ. 18Montes a fundamentis movebuntur cum aquis: petræ, sicut cera, liquescent ante faciem tuam. 19Qui autem timent te, magni erunt apud te per omnia. 20Væ genti insurgenti super genus meum: Dominus enim omnipotens vindicabit in eis, in die iudicii visitabit illos. 21Dabit enim ignem, et vermes in carnes eorum, ut urantur, et sentiant usque in sempiternum. 22Et factum est post hæc, omnis populus post victoriam venit in Ierusalem adorare Dominum: et mox ut purificati sunt, obtulerunt omnes holocausta, et vota, et repromissiones suas. 23Porro Iudith universa vasa bellica Holofernis, quæ dedit illi populus, et conopœum, quod ipsa sustulerat de cubili ipsius, obtulit in anathema oblivionis. 24Erat autem populus iucundus secundum faciem sanctorum, et per tres menses gaudium huius victoriæ celebratum est cum Iudith. 25Post dies autem illos unusquisque rediit in domum suam, et Iudith magna facta est in Bethulia, et præclarior erat universæ terræ Israel. 26Erat enim virtuti castitas adiuncta, ita ut non cognosceret virum omnibus diebus vitæ suæ, ex quo defunctus est Manasses vir eius. 27Erat autem diebus festis procedens cum magna gloria. 28Mansit autem in domo viri sui annos centum quinque, et dimisit abram suam liberam, et defuncta est ac sepulta cum viro suo in Bethulia. 29Luxitque illam omnis populus diebus septem. 30In omni autem spatio vitæ eius non fuit qui perturbaret Israel, et post mortem eius annis multis. 31Dies autem victoriæ huius festivitatis, ab Hebræis in numero sanctorum dierum accipitur, et colitur a Iudæis ex illo tempore usque in præsentem diem.
Copyright information for VulgCC